Quantcast
Print | Share | Calendar | Diocesan Locator
|   No Spanish version at this time
FOLLOW US  Click to go to Facebook.  Click to go to Twitter.  Click to go to YouTube.   TEXT SIZE Click to make text small. Click for medium-sized text. Click to make text large.  
 

Proper Formularies for the United States in their Original Languages

 

Introduction

The edition of the Roman Missal, Third Edition for the United States is enriched with the proper prayers of a number of saints and blesseds who are inscribed in the Proper Calendar for the Dioceses of the United States of America. A number of those proper formularies are derived from Latin, while others come from Spanish or French; those are listed below.

Other proper texts were originally composed in English, and thus appear in the Roman Missal as-is. Saints in this category are St. Katharine Drexel (Mar. 3), St. Isidore (May 15), Independence Day (July 4), St. Frances Xavier Cabrini (Nov. 13), and Thanksgiving Day (fourth Thursday in November).

When given in Latin, the formularies below may be used at Masses celebrated in Latin (Ordinary or Extraordinary Forms), with additional elements drawn from the appropriate Commons. The Collect prayers in Latin may also be used in the Liturgia Horarum as the respective day's concluding prayer.

Formularies

January 4
Saint Elizabeth Ann Seton, Religious

Collecta

Deus, qui sanctæ Elisabeth Annæ
flagrans te inveniendi studium dono veræ fidei coronasti,
da nobis, eius intercessione et exemplo,
sedula te semper caritate quærere
et in servitio cotidiano sincera fide invenire.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

Super oblata

Munera nostra, quæsumus, Domine,
altari tuo in celebratione sanctæ Elisabeth Annæ proposita,
respice propitius, et præsta, ut huius sacrificii operante virtute,
Filii tui mysterio altius inseramur.
Per Christum Dominum nostrum.

Post communionem

Salutis nostræ perceptis sacramentis,
sanctæ Elisabeth Annæ memoriam recolentes,
supplices te, Domine, deprecamur,
ut mensae cælestis ardenti desiderio inflammemur
et eius virtute vitam nostram tibi fideliter sacremus.
Per Christum Dominum nostrum.

January 5
Saint John Neumann, Bishop

Collecta

Deus, qui beatum Ioannem episcopum
pastorali servitio et caritate insignem,
ad regendum populum tuum in Americæ terris vocasti
eius intercessione concede,
ut christianam iuvenum educationem foventes
et fraternæ dilectionis testimonio roborati,
familiam Ecclesiæ tuæ iugiter augeamus.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

Super oblata

Respice, misericors Pater,
quæ ad altare tuum deferimus munera,
et praesta ut Christi Filii tui imaginem referamus,
sicut beato Ioanni tribuisti, quod tractabat, imitari.
Per Christum Dominum nostrum.

Post communionem

Memorialis mortis et resurrectionis Filii tui
participationem recreati,
quæsumus, Domine,
ut huius sacramenti virtutem
exemplo beati Ioannis experiamur,
et in vinculo unitatis et veritatis
iugiter in Ecclesia maneamus.
Per Christum Dominum nostrum.

January 6
Saint André Bessette, Religious

Collecta

Domine Deus, humilium amator,
qui famulo tuo Andreæ magnam largitus es
in sanctum Ioseph pietatem
peculiaremque de egenis et afflictis sollicitudinem,
nos ipso intercedente adiuva,
ut illius orandi amandique exempla sectantes tuæ
cum eo gloriæ participes effici mereamur.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

January 23
Saint Marianne Cope, Virgin

Text in EnglishTexto en español

Collecta

Deus, qui nos ad Filio tuo
in fratribus minimis serviendum vocasti,
concede, quæsumus,
ut, beatæ Mariæ Annæ, virginis,
exemplo et intercessione,
tui et afflictorum dilectione ardeamur.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

May 10
Saint Damien de Veuster, Priest

Collecta

Deus misericordiarum, qui in beato Damiano presbytero
testem eximium caritatis erga pauperes
atque derelictos nobis dedisti,
concede ut, nos quoque, per eius intercessionem,
servi simus indigentium et abiectorum,
caritate impulsi Cordis Filii tui.
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

July 1
Saint Junípero Serra, Priest

Collecta

Deus, cuius ineffabili misericordia,
plurimas Americæ gentes Ecclesiæ tuæ,
per beatum Iuniperum Serra,
aggregare dignatus es;
da nobis, eius intercessione,
ita corda nostra tibi in caritate coniungere
ut imaginem Unigeniti Filii tui coram hominibus
semper et ubique portare valeamus.
Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

July 14
Saint Kateri Tekakwitha, Virgin

Collecta

Deus, qui beatam Catharinam virginem
vitæ innocentia apud Indos florescere voluisti,
eius intercessione, concede,
ut universi ex omni tribu, lingua et natione
in Ecclesiam tuam congregati,
uno cantico laudis te magnificent.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

October 5
Blessed Francis Xavier Seelos, Priest

Text in EnglishTexto en español

Collecta

Deus, qui ad nuntianda redemptionis mysteria,
et ad maerentes sublevandos,
beatum Franciscum Xaverium presbyterum,
eximia caritate decorasti, eius intercessione concede,
ut diligenter ad tuam gloriam hominumque salutem operemur.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

October 6
Blessed Marie Rose Durocher, Virgin

Collecte

Seigneur, toi qui a allumé au cœur
de la Bienheureuse Marie-Rose Durocher
la flamme d'une ardente charité
et un grand désir de collaborer, comme éducatrice,
à la mission de l'Eglise,
accorde-nous cette même charité,
afin qu'en répondant aux besoins du monde d'aujord'hui,
nous puissons conduire nos frères
au bonheur de la vie éternelle.
Par Jésus Christ, ton Fils, notre Seigneur et notre Dieu,
qui règne avec toi et le Saint-Esprit,
maintenant et pour les siècles de siècles.

November 18
Saint Rose Philippine Duchesne, Virgin

Collecte

Seigneur Dieu,
tu as rempli de charité et d'ardeur missionaire
le cœur de la bienheureuse Philippine Duchesne,
et tu lui as communiqué le désir
de te faire connaître parmi tous les peuples;
accorde-nous de suivre ses traces
et d'être remplis du même amour et du même zèle
pour éntendre ton Royaume
jusqu'aux extrémités de la terre.
Par Jésus Christ, ton Fils, notre Seigneur et notre Dieu,
qui règne avec toi et le Saint-Esprit,
maintenant et pour les siècles de siècles.

November 23
Blessed Miguel Agustín Pro, Priest and Martyr

Collecta

Deus et Pater noster,
qui servo tuo Michaeli Augustino
maiorem tui gloriam et hominum salutem
ardenter prosequendi gratiam contulisti,
eius intercessione et exemplo concede,
ut cotidiana munera fideliter
necnon laetanter obeuntes
atque proximos efficaciter adiuvantes,
tibi sedulo serviamus
et gloriam tuam perpetuo sectemur.
Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum,
qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus,
per omnia sæcula sæculorum.

December 12
Our Lady of Guadalupe

Collecta - found in Missale Romanum, editio typica tertia emendata (2008)

Oración sobre las ofrendas

Acepta, Señor, los dones que te presentamos
en esta [fiesta] de nuestra Señora de Guadalupe,
y haz que este sacrificio
nos dé fuerza para cumplir tus mandamientos,
como verdaderos hijos de la Virgen María.
Por Jesucristo, nuestro Señor.

Oración después de la Comunión

Que el Cuerpo y la Sangre de tu Hijo,
que acabamos de recibir en este sacramento
nos ayuden, Señor,
por intercesión de santa María de Guadalupe,
a reconocernos y amarnos todos
como verdaderos hermanos.
Por Jesucristo, nuestro Señor.



By accepting this message, you will be leaving the website of the United States Conference of Catholic Bishops. This link is provided solely for the user's convenience. By providing this link, the United States Conference of Catholic Bishops assumes no responsibility for, nor does it necessarily endorse, the website, its content, or sponsoring organizations.

cancel  continue